![]() |
![]() BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from Genesis 27:19-29. |
Dixitque Iacob: "Ego sum Esau, primogenitus tuus; |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
feci, sicut praecepisti mihi; |
|
surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua." |
|
Rursum Isaac ad filium suum: "Quomodo (inquit) tam cito invenire potuisti, fili mi?" |
|
Qui respondit: "Voluntatis Dei fuit, ut cito mihi occurreret quod volebam." |
|
Dixitque Isaac: "Accede huc, ut tangam te, fili mi, |
|
et probem, utrum tu sis filius meus, Esau, an non." |
|
Accessit ille ad patrem et, palpato eo, dixit Isaac: |
|
"Vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau." |
|
Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant. |
|
Benedicens ergo illi, ait: "Tu es filius meus, Esau." |
|
Respondit: "Ego sum." |
|
At ille: "Offer (inquit) mihi cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea." |
|
Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum; |
|
quo hausto, dixit ad eum: "Accede ad me et da mihi osculum, fili mi." |
|
Accessit et osculatus est eum. |
|
Statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam, benedicens, ait: |
|
"Ecce: odor filii mei sicut odor agri, cui benedixit Dominus. |
|
Det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini, |
|
et serviant tibi populi et adorent te tribus. |
|
Esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. |
|
Qui maledixerit tibi, sit maledictus, et qui benedixerit, benedictionibus repleatur." ![]() |
© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |