|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from Genesis 27:19-29. |
| Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius et videre non poterat. |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| Vocavitque Esau, filium suum maiorem, et dixit ei: "Fili mi!" |
|
| Qui respondit: "Adsum." |
|
| Cui pater: "Vides (inquit) quod senuerim, et ignorem diem mortis meae. |
|
| Sume arma tua, faretram et arcum, et egredere foras. |
|
| Cumque venatu aliquid adprehenderis, fac mihi inde pulmentum, sicut velle me nosti. |
|
| Et adfer, ut comedam et benedicat tibi anima mea, antequam moriar." |
|
| Quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum, ut iussionem patris expleret, dixit filio suo, Iacob: |
|
| "Audivi patrem tuum loquentem cum Esau, fratre tuo, et dicentem ei: |
|
| 'adfer mihi venationem tuam et fac cibos, ut comedam et benedicam tibi coram Domino, antequam moriar,' |
|
| Nunc ergo, fili mi, adquiesce consiliis meis, |
|
| et, pergens ad gregem, adfer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur. |
|
| Quas cum intuleris et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur." |
|
| Cui ille respondit: "Nosti quod Esau, frater meus, homo pilosus sit et ego lenis. |
|
| Si adtractaverit me pater meus et senserit, timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione." |
|
| Ad quem mater: "In me sit (ait) ista maledictio, fili mi. |
|
| Tantum audi vocem meam, et perge adferque quae dixi." |
|
| Abiit et adtulit deditque matri. |
|
| Paravit illa cibos, sicut noverat velle patrem illius. |
|
| Et vestibus Esau, valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum, |
|
| pelliculasque haedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit. |
|
| Dedit pulmentum et panes, quos coxerat, tradidit, quibus inlatis, dixit: "Pater mi!" |
|
| Et ille respondit: "Audio; quis tu es, fili mi?" |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |