|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from Genesis 25:19-34. |
| Abraham genuit Isaac, qui, cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam, |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| deprecatusque est Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. |
|
| Qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae, |
|
| sed conlidebantur in utero eius parvuli. |
|
| Quae ait: "Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere?" |
|
| Perrexitque ut consuleret Dominum. |
|
| Qui, respondens, ait: "Duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur, |
|
| populusque populum superabit et maior minori serviet." |
|
| Iam tempus pariendi venerat et ecce: gemini in utero repperti sunt. |
|
| Qui primus egressus est, rufus erat et totus in morem pellis hispidus, vocatumque est nomen eius Esau. |
|
| Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob. |
|
| Sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt parvuli. |
|
| Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola. |
|
| Iacob autem, vir simplex, habitabat in tabernaculis. |
|
| Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur. |
|
| Et Rebecca diligebat Iacob. |
|
| Coxit autem Iacob pulmentum, ad quem, cum venisset Esau de agro, lassus, ait: |
|
| "Da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum." |
|
| Cui dixit Iacob: "Vende mihi primogenita tua." |
|
| Ille respondit: "En: morior! Quid mihi proderunt primogenita?" |
|
| Ait Iacob: "Iura ergo mihi." |
|
| Iuravit Esau et vendidit primogenita |
|
| et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, |
|
| et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset. |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |