![]() |
![]() BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from Genesis 22:1-13, 15-19. |
Temptavit Deus Abraham et dixit ad eum: "Abraham!" |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
Ille respondit: "Adsum!" |
|
Ait ei: "Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, |
|
et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi." |
|
Igitur Abraham, de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos iuvenes et Isaac, filium suum. |
|
Cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum, quem praeceperat ei Deus. |
|
Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul, |
|
dixitque ad pueros suos: "Expectate hic cum asino; |
|
ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos." |
|
Tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac, filium suum; |
|
ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. |
|
Cumque duo pergerent simul, dixit Isaac patri suo: "Pater mi!" |
|
At ille respondit: "Quid vis, fili?" |
|
"Ecce (inquit) ignis et ligna; ubi est victima holocausti?" |
|
Dixit Abraham: "Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi." |
|
Pergebant ergo pariter veneruntque ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit altare, et desuper ligna conposuit. |
|
Cumque conligasset Isaac, filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum. |
|
Extenditque manum et arripuit gladium, ut immolaret filium. |
|
Et ecce: angelus Domini de caelo clamavit, dicens: "Abraham, Abraham!" |
|
Qui respondit: "Adsum!" |
|
Dixitque ei: "Non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam; |
|
nunc cognovi quod timeas Dominum, et non peperceris filio tuo unigenito propter me." |
|
Levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres haerentem cornibus. |
|
Quem adsumens, obtulit holocaustum pro filio. |
|
Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo, dicens: |
|
"Per memet ipsum iuravi, (dicit Dominus) quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito, |
|
benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam, quae est in litore maris; |
|
possidebit semen tuum portas inimicorum suorum et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae." |
|
Reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi. ![]() |
© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |