![]() |
![]() BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from Genesis 21:1-4, 8-21. |
Visitavit autem Dominus Sarram, sicut promiserat, et implevit quae locutus est. |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
Concepitque et peperit filium in senectute sua tempore, quo praedixerat ei Deus. |
|
Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sarra, Isaac, |
|
et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus. |
|
Crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius. |
|
Cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem, dixit ad Abraham: |
|
"Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo, Isaac." |
|
Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. |
|
Cui dixit Deus: "Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia, quae dixerit tibi Sarra. |
|
Audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen, sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est." |
|
Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquae, inposuit scapulae eius, tradiditque puerum et dimisit eam. |
|
Quae, cum abisset, errabat in solitudine Bersabee. |
|
Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unam arborum, quae ibi erant, |
|
et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere. |
|
Dixit enim: "Non videbo morientem puerum." |
|
Et sedens contra levavit vocem suam et flevit. |
|
Exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo, dicens: "Quid agis, Agar? |
|
Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est. |
|
Surge; tolle puerum et tene manum illius, quia in gentem magnam faciam eum." |
|
Aperuitque oculos eius Deus. |
|
Quae, videns puteum aquae, abiit et implevit utrem deditque puero bibere et fuit cum eo. |
|
Qui crevit et moratus est in solitudine, et factus est iuvenis sagittarius habitavitque in deserto Pharan. |
|
Et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti. ![]() |
© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |