![]() |
![]() BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from Genesis 19:1, 12-26. |
Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Loth in foribus civitatis. |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
Qui, cum vidisset, surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra. |
|
Dixerunt autem ad Loth: "Habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias? |
|
Omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac. |
|
Delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos, ut perdamus illos." |
|
Egressus itaque Loth locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias eius, et dixit: |
|
"Surgite; egredimini de loco isto, quia delebit Dominus civitatem hanc." |
|
Et visus est eis quasi ludens loqui. |
|
Cumque esset mane, cogebant eum angeli dicentes: "Surge et tolle uxorem tuam et duas filias, quas habes, ne et tu pariter pereas in scelere civitatis." |
|
Dissimulante illo, adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi, et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem. |
|
Ibi locutus est ad eum: "Salva animam tuam; noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas." |
|
Dixitque Loth ad eos: "Quaeso, Domine mi, quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte adprehendat me malum et moriar. |
|
Est civitas haec iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea; numquid non modica est et vivet anima mea." |
|
Dixitque ad eum: "Ecce: etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem, pro qua locutus es. |
|
Festina et salvare ibi, quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc." |
|
Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. |
|
Sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor. |
|
Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo, |
|
et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terrae virentia. |
|
Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis. ![]() |
© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |