![]() |
![]() BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from Genesis 16:1-11, 14-15. |
Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos, sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar, dixit marito suo: |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
"Ecce: conclusit me Dominus ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios." |
|
Cumque ille adquiesceret deprecanti, tulit Agar Aegyptiam, ancillam suam, post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem. |
|
Qui ingressus est ad eam. |
|
At illa concepisse se videns, despexit dominam suam. |
|
Dixitque Sarai ad Abram: "Inique agis contra me; |
|
ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae, videns quod conceperit, despectui me habet. |
|
Iudicet Dominus inter me et te." |
|
Cui respondens Abram: "Ecce (ait): ancilla tua in manu tua est; utere ea ut libet." |
|
Adfligente igitur eam Sarai, fugam iniit. |
|
Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine, qui est in via Sur, dixit ad eam: |
|
"Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis?" |
|
Quae respondit: "A facie Sarai, dominae meae, ego fugio." |
|
Dixitque ei angelus Domini: "Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius. |
|
Et rursum: "Multiplicans (inquit) multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine." |
|
Ac deinceps: "Ecce (ait): concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel, eo quod audierit Dominus adflictionem tuam." |
|
Peperitque Abrae filium. |
|
Qui vocavit nomen eius Ismahel; octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem. ![]() |
© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |