|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from Genesis 12:10-13:1. |
| Facta est autem fames in terra, descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi; |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| praevaluerat enim fames in terra. |
|
| Cumque prope esset, ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai, uxori suae: |
|
| "Novi quod pulchra sis mulier |
|
| et quod, cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt: 'Uxor ipsius est,' et interficient me et te reservabunt. |
|
| Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui." |
|
| Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem, quod esset pulchra nimis, |
|
| et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum, et sublata est mulier in domum Pharaonis. |
|
| Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli. |
|
| Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum eius, propter Sarai, uxorem Abram. |
|
| Vocavitque Pharao Abram et dixit ei: "Quidnam est quod fecisti mihi? |
|
| Quare non indicasti quod uxor tua esset? |
|
| Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? |
|
| Nunc igitur, ecce coniux tua: accipe eam et vade!" |
|
| Praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia, quae habebat. |
|
| Ascendit ergo Abram de Aegypto, ipse et uxor eius et omnia, quae habebat. |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |