|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from Genesis 10:32-11:9. |
| Hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas; |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium. |
|
| Erat autem terra labii unius et sermonum eorundem. |
|
| Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo. |
|
| Dixitque alter ad proximum suum: "Venite; faciamus lateres et coquamus eos igni." |
|
| Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento, |
|
| et dixerunt: "Venite; faciamus nobis civitatem et turrem, cuius culmen pertingat ad caelum, |
|
| et celebremus nomen nostrum, antequam dividamur in universas terras." |
|
| Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem, quam aedificabant filii Adam, |
|
| et dixit: "Ecce: unus est populus et unum labium omnibus |
|
| coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere conpleant. |
|
| Venite igitur; descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui." |
|
| Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt aedificare civitatem; |
|
| et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, |
|
| et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |