|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from Genesis 9:18-29. |
| Erant igitur filii Noe, qui egressi sunt de arca: Sem, Ham, et Iafeth; |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| porro Ham ipse est pater Chanaan. |
|
| Tres isti sunt filii Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram. |
|
| Coepitque Noe, vir agricola, exercere terram, et plantavit vineam. |
|
| Bibensque vinum, inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. |
|
| Quod cum vidisset Ham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nuda, nuntiavit duobus fratribus suis foras. |
|
| At vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis, et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, |
|
| faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt. |
|
| Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor, ait: |
|
| "Maledictus Chanaan; Servus servorum erit fratribus suis." |
|
| Dixitque: "Benedictus Dominus, Deus Sem; sit Chanaan servus eius; |
|
| dilatet Deus Iafeth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus eius." |
|
| Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis, |
|
| et impleti sunt omnes dies eius, nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est. |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |