|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from Genesis 8:15-20, 9:1, 11-15. |
| Locutus est autem Deus ad Noe, dicens: "Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum; |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| cuncta animantia, quae sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, |
|
| et ingredimini super terram; crescite et multiplicamini super eam." |
|
| Egressus est ergo Noe et filii eius, uxor illius et uxores filiorum eius cum eo, |
|
| sed et omnia animantia, iumenta, et reptilia, quae repunt super terram, secundum genus suum, arcam egressa sunt. |
|
| Aedificavit autem Noe altare Domino, et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. |
|
| Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: "Crescite et multiplicamini et implete terram. |
|
| Ecce: ego statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram." |
|
| Dixitque Deus: "Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas; |
|
| arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram; |
|
| cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus, et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; |
|
| et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem." |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |