![]() |
![]() BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from Genesis 7:7-10, 17-18, 23, 8:6-11. |
Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo, in arcam propter aquas diluvii. |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
De animantibus quoque, mundis et inmundis, et de volucribus et ex omni, quod movetur super terram, |
|
duo et duo, ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Deus Noe. |
|
Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram, factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, |
|
et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra. |
|
Vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; |
|
porro arca ferebatur super aquas. |
|
Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres caeli, et deleta sunt de terra. |
|
Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca. |
|
Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum, |
|
qui egrediebatur et revertebatur, donec siccarentur aquae super terram. |
|
Emisit quoque columbam post eum, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae. |
|
Quae, cum non invenisset ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; |
|
aquae enim erant super universam terram. |
|
Extenditque manum et adprehensam intulit in arcam. |
|
Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca, |
|
at illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. |
|
Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram. ![]() |
© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |