|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from Genesis 6:5-8, 13-14, 17-22. |
| Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, paenituit eum quod hominem fecisset in terra. |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| Et tactus dolore cordis intrinsecus, "Delebo (inquit) hominem, quem creavi, a facie terrae: ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres caeli; |
|
| paenitet enim me fecisse eos." |
|
| Noe vero invenit gratiam coram Domino, |
|
| et dixit ad Noe: "Finis universae carnis venit coram me. |
|
| Repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. |
|
| Fac tibi arcam de lignis levigatis; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies, intrinsecus et extrinsecus. |
|
| Ecce: ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est, subter caelum; |
|
| universa, quae in terra sunt, consumentur. |
|
| Ponamque foedus meum tecum, et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum. |
|
| Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum, masculini sexus et feminini, |
|
| de volucribus iuxta genus suum, et de iumentis in genere suo, et ex omni reptili terrae secundum genus suum, |
|
| bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere. |
|
| Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et conportabis apud te, et erunt tam tibi quam illis in cibum." |
|
| Fecit ergo Noe omnia, quae praeceperat illi Deus. |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |