|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from The text below comes from Genesis 4:2-16. |
| Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| Factum est autem, post multos dies, ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino; |
|
| Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. |
|
| Et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius; |
|
| ad Cain vero et ad munera illius non respexit. |
|
| Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius. |
|
| Dixitque Dominus ad eum: "Quare maestus es, et cur concidit facies tua? |
|
| Nonne, si bene egeris, recipies; |
|
| sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? |
|
| Sed sub te erit appetitus eius, et tu dominaberis illius." |
|
| Dixitque Cain ad Abel, fratrem suum: "Egrediamur foras." |
|
| Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel, fratrem suum, et interfecit eum. |
|
| Et ait Dominus ad Cain: "Ubi est Abel, frater tuus?" |
|
| Qui respondit: "Nescio; num custos fratris mei sum?" |
|
| Dixitque ad eum: "Quid fecisti? |
|
| Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. |
|
| Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos; |
|
| vagus et profugus eris super terram." |
|
| Dixitque Cain ad Dominum: "Maior est iniquitas mea quam ut veniam merear; |
|
| ecce: eicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra. |
|
| Omnis igitur, qui invenerit me, occidet me." |
|
| Dixitque ei Dominus: "Nequaquam ita fiet, sed omnis, qui occiderit Cain, septuplum punietur." |
|
| Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis, qui invenisset eum. |
|
| Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra, profugus, ad orientalem plagam Eden." |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |