|
BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from Genesis 3:9-3:20. |
| Vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei: "Ubi es?" |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
| Qui ait: "Vocem tuam audivi in paradiso et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me." |
|
| Cui dixit: "Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praeceperam ne comederes, comedisti?" |
|
| Dixitque Adam: "Mulier, quam dedisti sociam mihi, dedit mihi de ligno et comedi." |
|
| Et dixit Dominus Deus ad mulierem: "Quare hoc fecisti?" |
|
| Quae respondit: "Serpens decepit me et comedi." |
|
| Et ait Dominus Deus ad serpentem: "Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae. |
|
| Super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuae; |
|
| inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; |
|
| ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius." |
|
| Mulieri quoque dixit: "Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore; |
|
| paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui." |
|
| Ad Adam vero dixit: "Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo; |
|
| in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae; |
|
| spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae; |
|
| in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram, de qua sumptus es; |
|
| quia pulvis es et in pulverem reverteris." |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |