![]() |
![]() BIBLE HOME - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives | Religious Reading Blog |
|
Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments
The text below comes from Genesis 3:1-3:8. |
Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae, quae fecerat Dominus Deus. |
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts. |
Qui dixit ad mulierem: "Cur praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi?" |
|
Cui respondit mulier: "De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescemur; |
|
de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud, ne forte moriamur." |
|
Dixit autem serpens ad mulierem: "Nequaquam morte moriemini! |
|
Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri et eritis sicut dii, scientes bonum et malum." |
|
Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile. |
|
Et tulit de fructu illius et comedit, |
|
deditque viro suo, qui comedit, |
|
et aperti sunt oculi amborum. |
|
Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata. |
|
Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, |
|
abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. ![]() |
© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |