BIBLE HOME  - Adam Through Jacob - Tobit - Passion Narratives  |   Religious Reading Blog



Genesis 1: Adam to Jacob - 1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19 - 20 - 21 - 22 - 23 - 24

Genesis 1 - Story 1: Faciamus hominem

 

Scroll down to find: Overview, Study Guide, Segmented Prose Text, and Grammar Comments

The text below comes from Genesis 1:25-1:30.

 

Et fecit Deus
bestias terrae
iuxta species suas,
et iumenta
et omne reptile terrae
in genere suo.
Additional grammar commentary to be added... You might also want to look at these Tips on Using Segmented Texts.
Et vidit Deus
quod esset bonum.
 
Et ait:
"Faciamus hominem
ad imaginem
et similitudinem nostram,
 
et praesit
piscibus maris
et volatilibus caeli
et bestiis
universaeque terrae
omnique reptili,
quod movetur in terra."
 
Et creavit Deus
hominem
ad imaginem suam;
ad imaginem Dei
creavit illum;
masculum et feminam
creavit eos.
 
Benedixitque illis Deus
et ait:
"Crescite
et multiplicamini
et replete terram
et subicite eam
et dominamini
piscibus maris
et volatilibus caeli
et universis animantibus,
quae moventur super terram."
 
Dixitque Deus:
"Ecce: dedi vobis
omnem herbam
adferentem semen
super terram
et universa ligna,
quae habent
in semet ipsis
sementem generis sui,
ut sint vobis in escam;
 
et cunctis animantibus terrae
omnique volucri caeli
et universis,
quae moventur in terra
et in quibus est
anima vivens,
ut habeant ad vescendum."
 
Et factum est ita.
 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.